- BRUGA
- BRUGAGermanice Bruck seu Brugg, urbs Helvetiae non adeo ampla, sed elegans, in Argovia, sub ditione Bernensium, eôdem iure cum Arovia et Zofinga gaudens. Vindonissae olim suburbium, ad Arolam, qui ibi ponte iunctus, hinc nomen antiquitus tenut, an der Brucken dicta, postmodum urbe veteri destructâ, ob commoditatem loci, huc enim a Rauracis ad H elvetios commode per Vocetium montem transitur, ornari augeriquecoepit. Et quidem die sub Comitibus Habspurgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stupi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bellô dem Rodolfi 1. Imperatoris cum agnaris, a Gothefrideo Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durante Conciliô Constantiensi, A. C. 1414. iisque oppignorata est a Sigismundo Imperatore. Post quae noctumâ irruptione, bellô Tigurinô, a Thoma Falckenstenio rapta A. C. 1444. exin, in potestatem Cantonis Bernensis rediit, Euangelio manus fidemque dedit A. C. 1528. a quo tempore, trauquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opidbusque florens. Ioh. Stumpfius Chron. Helv. l. 7. ubi de Argovia, c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.